- TRAMA
- I.TRAMAa Tramcando, quod stamen trameet, aliter subtemen, antiquis. Servius ad illud, l. 3. Aen. v. 483.Et picturatas auri subtegmine vestes:id est, ait, filô, quod intra stamen currit; quod Persius tramam dixit, Sat. 6. v. 73.——— mihi trama figuraeEst reliqua ———Graece ῥοδάνη, item κρόκη, et καῖρος, unde κροκῶσαι, in Dionysii Bassaricis, et καιρῶσαι, apud Pollucem, quod apud Theophylactum, Histor. l. 2. συςτρέφειν την` κρόκην τῷ ςτήμονι, subtegmen cum stamine connectere: Atque hinc κροκωτος, vestis mollior et delicatior, quae plus tramae, quam staminis, haberet. Porro την´η, unde πηνίον, ramus textorius trama involutus, seu glomus subteminis radio involutus; Latine panus et panucla: quâ voce, a similitudine tumoris, quem trama sic circumvoluta efficit, tumorem quoque inguinum omnemque alium in corpore, insignierunt Medicorum filii, uti apud Alex. Trallitanum videre est. Hinc χρυσόπηνοι vestes, aureô subtemine, seu aureis filis, ut ait Capitolin. Pertinace, c. 8. textae. In talibus enim vestibus semper trama ex auro fuit: Nec, cum vestibus aurum intexi dicitur, aliter quam sie accipi potest. Proprie enim trama seu subtemen inseri et immitti et innecti stamini, dicitur. Ovid. l. 6. Met. v. 55.——— stamen secernit arundo.Inseritur medium radiis subtemen acutis:quod κρόκην εν τῷ ςτήμονι μηρύσαςθαι dicit Hesiodus in Ε῎ργ. v. 536. Vide Salmas. Not. ad Capitolin. d. l. et supra, in voce Subtemen, item ubi de Texendi Arte. Uti vero κρυσόπηνοι vestes aureum subtemen habebant; sic subsericarum vestium illae, quarum trama erat serica, stamen lineum, tramosericae hinc vocabantur, et opponebantur subsericis proprie dictis, quarum stamen ex serico, trama ex lino, erat, uti adnotavit idem ad Vopisc. in Aurelianô.II.TRAMAvel TREMAE, locus Galliae, in Dioecesi Meldensi, cum titulo Comitivae, vulgo Tresme: a fluviolo cognomine dictus. Vadum Tremae Gue a Treme vicus cum castello nuncupatur, Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.